- CALIGULA
- CALIGULACaius Imperator dictus a caligis, quas margaritis refertas primus portavit, vel potius a caliga militari, quâ frequenter in exercitu utebatur ad conciliandos sibi militum animos. Id enim militibus gratissimum fore credebat, si Imperatorem vestibus nihil a gregario milite differre videret. Germanici ex Agrippina filius, et Drusi, privigni Augusti, et ipsius Tiberii nepos, Romae imperavit A. M. 4000. post Christum natum 38. Hic venenô Tiberium, cui successit, aggressus esse dicitur, quin etiam manu suâ spirantis adhuc fauces oppressisse, libertô, qui ob atrocitatem facinoris exclamaverat confestim in crucem actô. Initium Imperii satis tolerabile, sed mox facies conversa est. Cum omnibus sororibus suis stupri consuetudinem fecit: has etiam saepe exoletis suis prostravit: quo facilius eas condemnavit, quasi adulteras, et insidiarum adversus se conscias. Multos honesti ordinis, deformatos prius stigmatum notis, ad metalla et munitiones viarum, aut ad bestias condemnavit: aut bestiarum more quadrupedes caveâ coercuit: aut medios serrâ dissecuit: nec omnes gravibus ex causis. Exiguô tempore immensos thesauros a Tiberio relictos prodegit, novas sibi opes per iniustitiam compataturos. Deorum imaginibus capita decussit, quo, suô ibi repositô, Deus videretur: et statuam quoque suam inter Castorem et Pollucem positam venerationi publicae exposnit, Lunae coniugium mentitus. Imo, per Petronium, Syriae Praefectum, statuam se Sub Iovis forma repraesentantem, in templo Hierosolymitano collocare voluit, seditionis metu, et Agrippae, filii Aristobuli, literis, absterritus. Mox, paenitentiâ animum subeunte, Colossum ex auro Romae conflari iussit, illum ex improviso Sanctuario Hierosol. obtrusurus. Sed a Chaerea, Praetoriae cohortis praefecto, confossus est, Impetii An. 3. mense 10. die 8. Dio, Suetonius, Aurelii Victores, in eius vita. Ioseph. Iud. Antiq. l. 18. et 19. et Bell. Iud. l. 2. Tacit. Aunal. Philo, in relatione Legationis, Alexandriâ ad Caligulam a Iudaeis missae, cuius ipse caput.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.